Friday, October 28, 2011

Image: Cicada et Hirundo


M0656 - M0657 - M0658
657. Cicada et Hirundo. Cicada, dum sonis raucis cuncta replet, auribus omnium patulis bene esse putat, sed hirundinis garrientis vocem ferre non potest. Conviciatur nimisque loquacem et praeter modum garrulam vocat. Illa sic convicium refellit, “Tu mihi loquacitatem exprobras et garrulitatem - tu, quae hominibus et avibus et pecudibus fastidium creare soles per totam diem ista tua voce stridula? Memor hoc retine: stultum est ea obiicere quae maxime peccas.”



M0657 (not in Perry). Source: Desbillons 13.13 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites D’Ardene as his source. To see the swallow accused of being noisy, see #482 or #486.

No comments:

Post a Comment