Saturday, September 18, 2010

Illustrated: Mors et Cupido


M0814 - M0815 - English - M0816

815. Mors et Cupido. Mutabant pharetras Mors et Cupido. Mortis sagittae senile pectus penetrant et caeco amoris igni carpuntur venae. Cupidinis tela, morbis solummodo et frigore armata, gloriabantur illa corda quae iuvenili igni calefacere debebant. Cum hoc Cupidini innotescebat, Mortis telis Morti remissis, Cupido suam reposcebat pharetram, quam illi Mors remisit. Sed quamvis ambae suis iam potiuntur spiculis, delirus tamen Error remanet; saepius etenim fit ut quaedam Cupidinis sagitta nivibus et glacie, et aliae sagittae Mortis ignibus et flammis sunt armatae.

Cupido et Mors

Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images.

M0815 = (not in Perry). Source: Barlow’s Aesop 61. This fable is not in Perry’s catalog, although it was famous in the Renaissance and even even became the subject of a seventeenth-century masque written by James Shirley.