814. Fortuna et Agricola. Qui terram colebat, cum agrum foderet, aurum forte reperit. Memor igitur beneficii, ut a Terra in se collati, et gratus, hanc quotidie sertis redimire solebat. Ergo Fortuna aliquando accedens ad illum, “Cur acceptum refers,” inquit, “Terrae, quod tibi ego tribui, cum statuissem te divitiis augere? Nam sorte, si ita cadat, mutata et auro delato ad alios, satis scio te non Terram, sed Fortunam accusaturum esse.”
Click here for a
SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.
M0814 = Perry061. Source: Camerarius 81. This is Perry 61. For another fable about the goddess Fortune and her gifts, see the story of the fishermen, #852.