Monday, September 6, 2010

Illustrated: Ovis et Canis Calumniosus


M0298 - M0299 - M0300
299. Ovis et Canis Calumniosus. Canis calumniosus dixit ad ovem, “Debes mihi reddere panem quem dederam mutuo.” Contendebant autem; ovis dicebat numquam ab illo panem se accepisse. Cum ante iudicem venissent, canis dixisse fertur habere testes. Introductus lupus ait, “Scio panem canis commodatum ovi.” Introductus milvus dixit, “Me coram accepit.” Accipiter introiens ait, “Negas tu quod accepisti?” Victa ovis a tribus falsis testibus, artius exigitur; coacta vero extractam lanam suam vendidit ut quod non acceperat redderet.

canis et ovis

Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images.

M0299 = Perry478. Source: Ademar 5. This is Perry 478. Compare the fable about the pigs who offer false testimony on behalf of the wolf, #301.