Friday, October 15, 2010

Image: Vulpes et Lupus apud Iovem


M0061 - M0062 - English - M0063

62. Vulpes et Lupus apud Iovem. Convenerant lupus et vulpes adire Iovem ut ab eo peterent ambo quod sibi quisque deesse existimabat: lupus rapax, calliditatem vulpis; vulpes callida, lupi vires et impetum; sic fore ut singuli abundantius praedas facerent. Respuit crudelium animalium vota Iuppiter, utpote iniusta et iniuria proximis suis. “Ab origine mundi singulis animantibus largissime data munera, non uni omnia,” respondit.


Image Source: Zeus (Wikipedia).

M0062 (not in Perry). Source: Irenaeus 11. This fable is not in Perry’s catalog, although it is similar to the story of the peacock petitioning Juno, #544. Compare also the story of the fox and the rabbit petitioning Jupiter, #175.