Friday, August 27, 2010

Illustrated: Vulpes Aemula et Lupus


M0062 - M0063 - English - M0064

63. Vulpes Aemula et Lupus. Lupus praedam multam in cubili congregaverat ut plures menses haberet quo vivere posset. Vulpes ad eius cubile venit et, aemula, lupo dixit, “Quia non vidi te per tot dies, merito tristis fui.” Cui lupus, ut agnovit livorem, ait, “Non ad me sollicita venisti, sed ut aliqua rapias.” His verbis vulpes irata, pastorem adiit. “Agis mihi gratias,” inquit, “si tibi inimicum gregis tui hodie in manus tradidero, ut iam non sis sollicitus?” Pastor ait, “Ego serviam tibi, et siquid volueris tibi tradidero.” Tunc clausum illa ostendit lupum, quem lancea ille peremit, et aemula vulpes se de alieno saturavit. Deinde ipsa in venatorem cum incideret, deprehensa a canibus et laniata, sic ait, “Ego male feci et male modo pereo, quae alterum laesi.”

Vulpes Aemula et Lupus

Click here for a SLIDESHOW of all the images from Croxall's Aesop.

M0063 = Perry568. Source: Steinhowel 3.6. (shortened). This is Perry 568. For another story about the perfidious fox, see the fable of the fox, the lion and the donkey, #32.