M0181 = Perry675. Source: Romulus Anglicus 62 (shortened). This is Perry 675. Compare the fable about the wolf asking the hedgehog for help, #182.
Wednesday, November 17, 2010
Image: Herinaceus et Lupus, Ovem Furantes
181. Herinaceus et Lupus, Ovem Furantes. Lupus et herinaceus, confederati, ad villam venerunt et furati sunt ovem. Lupus, ferens ovem, fugam arripuit, et post se socium reliquit. Sed herinaceus lupo vocavit, “Saltem ultimum mihi osculum dare poteris.” Lupus accessit et osculatus est eum. At ille, labia dentibus suis arripiens, ei adhaesit. Instant canes, et lupus adhaerentem sibi deportat, licet invitus. Dixit, “Dimitte me adhuc, quoniam ambo capiemur.” Respondit herinaceus, “Socii tam fideliter coniuncti, aut simul evadant, aut simul capiantur.” Ventum est ad silvam et videns herinaceus quia posset evadere, laxavit dentes. “Iace,” inquit lupus, “misera bestiola! Ego vero fugiam in latebras silvarum ut salvus evadam.” Respondit herinaceus, “Foedus turpiter disrumpis, cum tu, reversus ad ovem, me post tergum relinquis.” Sic contigit deceptori quod seipsum decipit.
Labels:
illustrated