Friday, August 27, 2010

Illustrated: Herinaceus, Vulpes, et Muscae


M0179 - M0180 - M0181
180. Herinaceus, Vulpes, et Muscae. Vulpes, cum flumen traiiceret, in voraginem decidit. Ex qua cum minime posset exire, diu male affecta fuit ipsique multae caninae muscae adhaeserunt. At herinaceus, qui per inde forte vagabatur, ut eam vidit, misericordia captus, interrogavit num ab ipsa caninas muscas abigeret. At illa omnino vetavit. Cuius rei causam cum ille quaereret, ei vulpes respondit, “Quoniam istae quidem plenae mei iam sunt, et parum sanguinis sugunt; si vero has abegeris, aliae venientes famelicae exhaurient mihi reliquum sanguinis.”

Vulpes et Herinaceus

Click here for a SLIDESHOW of all the Grandville images. I like the way Grandville shows the hungry new flies ready and waiting.

M0180 = Perry427. Source: De Furia 384. This is Perry 427. Compare the fable of the flies and the horse, #683.