Monday, November 22, 2010

Image: Iuvenci Duo


M0289 - M0290 - M0291
290. Iuvenci Duo. Iuvenci duo gramina habebant in colle, quae satis forent, larga et corpori faciendo idonea. Sed, ut inde procul aspexere viriditatem pratuli laetam, eius desiderio perciti huc se repente transferre properant. Aliquantum viae confecerant at frutetum densum permeandum se obiicit; tentant et aditum sibi inveniunt, at lupus praedator irruit. Ferus utrumque oppugnat: unum strangulat; alter agilis evadit, propellente metu. Tandemque ad pratulum expetitum pervenit. Laboris igitur solatio frui iam parat et avidus graminibus teneris se ingurgitat. At dapes letiferas recepit simulque virus cute saucia combibit. Videlicet omnis is locus serpentibus atris et herbis nocentibus infestus erat. Miser ergo, cum inde domum reversus est, languere coepit et brevi mortem obiit. Quemcumque stulta cupiditas cogit bonum suum relinquere, meritus hic malum invenit.



M0290 (not in Perry). Source: Desbillons 9.36 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Richer as his source. Compare the fable of the thrushes who went away and the ones who stayed home, #501. See also the fable of the horse and the thorns, #263.