Tuesday, January 4, 2011

Image: Accipiter et Galli Duo


M0419 - M0420 - M0421
420. Accipiter et Galli Duo. Gallus, dum cum alio gallo saepius intenderet pugnam, requirit accipitrem sibi iudicem. Accipiter vero sperabat ut, dum ambo ad eum venissent, ipsum qui se tum exhiberet devoraret. Cum venissent ante iudicem ut causam exponerent, accipiter ipsum comprehendit, qui eius primo petierat forum. At clamabat, “Non ego sum quem comprehendas, sed ille qui fugam petit.” Cui accipiter dixit, “Non tu credas ex meis unguibus hodie liberari, quia quod tu alio intendere voluisti, aequum est ut ipse sustineas.”



M0420 = Perry558. Source: Ademar 6 (emended). This is Perry 558. The text of Ademar is not very good, but it offers the only extant version of this fable. Compare the fable of the hawk and the farmer, #417. For fables about rival roosters, see #525 or #562.