Monday, January 10, 2011

Image: Accipiter et Busardus


M0418 - M0419 - M0420
419. Accipiter et Busardus. Busardus in nido accipitris proiecit unum ovum, et inde creatus est pullus. Alii pulli nobiles fimum fecerunt extra nidum, sed pullus busardi semper maculavit nidum suum. Quod advertens accipiter ait, “Quis est qui nidum maculat?” Tandem dixerunt ei pulli de pullo busardi. Quod attendens accipiter cepit filium busardi et extra nidum proiecit, dicens, “De ovo te eduxi; de natura non potui,” et confractus est totus.



M0419 = Perry644. Source: Odo, Fable 4. This is Perry 644. Compare the fable of the vulture in the eagle’s nest, #416.

No comments:

Post a Comment