Saturday, February 5, 2011

Image: Grus et Aquila


M0473 - M0474 - English - M0475

474. Grus et Aquila. Aquila cum grue per aetheris liquidi plagas altiores volabat. Dum aquila oculis acribus hinc lustrat humum, candidam pellem adspicit, tali artificio positam ut intuentibus agni corpus et caput et pedes referret. Laeta voce sociam compellans, “Videsne hunc,” inquit, “agnum in colle pascentem?” Grus respondet, “Ni oculos tuis pares habeam, longius remotum cernere mihi non licet. Saepius tamen in hac regione vidi agricolas volucribus magnis insidias tendere. Et istud quod tibi praedae loco est, subvereor, ne fors dolum aliquem obtegat. Itaque cavere oportet.” “Odiosa es,” aquila ait; “tace. Scio hunc agnum tam certo quam te esse gruem.” Sic fata, more fulminis delabitur et praedam inanem viribus totis petit. At sub pelle dolosa cuspis quae latet mortifera pectus irruentis traiicit.



M0474 (not in Perry). Source: Desbillons 12.15 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the eagle and the rat, #408.