Saturday, November 5, 2011

Image: Ciconia, Mures, et Ranae


M0472 - M0473 - English - M0474

473. Ciconia, Mures, et Ranae. Ciconia, cum ranae subter aquas occultarentur et mures in cavernis, hanc artem excogitavit ad eliciendum genus quod caperet utrumque. Accedit ad paludem et ibi demersis ranis narrat se audiisse mures ita loquentes de ranis ut superbissime eas contemnerent. Ibi ranae, commotae ira, dicere se esse paratas ad proelium cum muribus. Hoc perfecto, avolat ciconia ad musculorum cavernas et permulta narrat de ranarum elatione et superbia. Tum mures non minus irritati et ipsi quod provocarentur nequaquam se conflictum defugere dixerunt. Quaeritur igitur campus magnus, aequabilis, apertus ad conflictum et eo invento tam a palude quam a cavernis remotiore, in hoc iam ambae acies instructae procedebant. Atque ita illae copiae militares egregiae a ciconia utraeque interficiebantur.



M0473 (not in Perry). Source: Camerarius 513 (shortened). This fable is not included in Perry’s catalog. Compare the fable of the eagle, the pig and the cat, #396.