Thursday, March 10, 2011

Image: Canis et Asinus, Socii


M0355 - M0356 - M0357
356. Canis et Asinus, Socii. Canis molossus, cognoscens se lupo, cum quo magnas exercebat inimicitias, imparem, statuit aliquem sibi socium adsciscere, ut mutuo auxilio lupum superaret. Videns autem asinum lupo vocaliorem, maiorem clitellisque velut thorace armatum, magnasque pilas podice cum magno tonitru emittentem, ratus est eum strenuum esse bellatorem. Quare, contracta societate, lupum ad pugnam provocavit. Sed ubi ad primum lupi conspectum asinum fugientem vidit, nilque aliud quam inconditos clamores et magnos ventris crepitus edentem, ipse quoque fugiens, socium in ipsa pugna deseruit, pabulum lupo vulturibusque futurum. Fabula indicat stultos esse, qui hominum virtutem ex verborum ampullositate et corporis proceritate diiudicant.



M0356 (not in Perry). Source: Abstemius 152. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare another story about a useless ally, see #135. For another story about a shameful retreat, see the story of the stag leading the animal army against the insects, #688.