892. Astrologi et Asinus. Rex quidam fidem maximam habebat ei generi hominum qui astrologi vocantur, quod motu stellarum imbres ventosque praedicere solent. Rex, qui multum in venationibus erat, aliquando dum magnum cervum canibus per silvas agitat, celeri equo longe ante omnes socios praetervectus est. Interea caelum nubibus obscuratur gravisque imber cum multa grandine in terram decidit. Rex igitur, quod parvam casam inter arbores videt, tempestatis perfugium petit. Tum ubi is graviter incusabat indoctos illos astrologos, “Nulla tamen tempestas,” respondit agricola cuius casa erat, “me incautum excipit; semper enim meus asinus, qui fruges horti ad forum portare solet, voce rauca imbrem mihi praedicit.” “Nimirum,” cum risu respondit rex, “si tuus asinus tam bonus astrologus est, meos astrologos posthac in numero asinorum habebo.”
M0892 (not in Perry). Source: Gradatim 75. This fable is not in Perry’s catalog. This story is told about Rex Ludovicus Gallorum, i.e. King Louis of France (1423-1483).