Tuesday, June 28, 2011

Image: Perdix et Villica


M0526 - M0527 - M0528
527. Perdix et Villica. Perdix, gravibus infortuniis vexata, ad villicam confugerat. “Matris miserere,” inquit, “quae potes sine metu parere et educare liberos! Venator, heu, crudelis atque barbarus, ova me incubare non sinit et, ferocius ingruens, nido expulit. Te ergo nunc obtestor, O bona, per dulce matris nomen, habere me hospitam velis, et nidum meum transfer in domum tuam.” Villica his precibus ultro annuit et iureiurando hospitali se obligat. Ad ova indicata properat, colligit et in cubiculi secreti angulo locat. Laeta tenerum gregem exsistere videt, at ubi corpus atque pinguitudinem pullis venisse advertit, dulce et utile horum carnibus vesci meminit et epulum solemne viro praeparandum esse. Heu, misellos necat et verubus fixos coquit; ipsamque matrem elixam iusculo condit. Ubi utilitas pugnat, fides facile vincitur.



M0527 (not in Perry). Source: Desbillons 11.17 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Le Brun as his source. Compare the fable about the tasty sparrow, #393.