Thursday, August 11, 2011

Image: Perdix et Vulpes


M0525 - M0526 - M0527
526. Perdix et Vulpes. Perdix dum in loco eminentiori sederet, advenit vulpes et dixit ei, “Quam formosa est facies tua, crura tua et rostrum, os tuum sicut corallum! Nam si dormires, pulchrior esses.” Credens ei, perdix clausit oculos atque eam illico vulpes rapuit. At perdix fletu permixta locuta est, “Per artium tuarum virtutes te quaeso, ut antea nomen meum dicas et sic me devorabis.” At ubi vulpes perdicem voluit nominare, aperuit os et evasit perdix. Dolens, vulpes ait, “Heu, me quid opus fuerat loqui?” Respondit perdix, “Heu, me dormire quid necesse erat, cui somnus non venerat?” Fabula scripta est eis qui, ubi necessarium non est, loquuntur, et ubi vigilare oportet, dormiunt.



M0526 = Perry562. Source: Ademar 30. This is Perry 562. For another fable about the dangers of opening your mouth, see the story of the flying turtle, #640.

No comments:

Post a Comment