Monday, September 12, 2011

Image: Opulentus et Pauper Frigore Afflicti


M0998 - M0999 - M1000

999. Opulentus et Pauper Frigore Afflicti. Tempore brumali obviam factus fuit pauper opulento bene vestito, ipse pertenue amiculum indutus. Cumque ille effertus pannis, frigus tamen vix ferret, hic autem nullum signum daret frigore se affligi, miratus quo fieret opulentus causam e paupere quaerit. “Nam ego,” inquit, “dentibus crepito prae frigoris vi, tu autem ne sentire quidem illud videris; ita ingrederis alacriter, et sum tamen ego quam tu multo vestitior.” Cui alter “Nihil,” inquit, “mirum, pro copia enim sua quemque vitam degere oportet. Ego omnibus meis vestibus amictus sum; similiter et tu fac in tuas universas te implices, et frigus facile vitaveris.”



M0999 (not in Perry). Source: Camerarius 444. This fable is not in Perry’s catalog. For another story about the perils of winter, see the story of the young man and the swallow, #489.