Sunday, December 4, 2011

Image: Iuppiter, Terra, et Mare


M0775 - M0776 - M0777

776. Iuppiter, Terra, et Mare. Olim Aesopus fabulator, otium agens, in navale ingressus est. Quem cum navium fabricatores vidissent et provocassent ut fabellam narraret, sic ille exorsus est: “Erat olim Chaos et Aqua. Iuppiter autem, cum Terram quoque, quae Mari obruta erat, expromere vellet, eam admonebat ut uno atque altero haustu Mare absorberet. Terra itaque, id opus aggrediens, primo quidem haustu montes emisit, secundo vero planitiem patefecit; quod si tertium quoque haustum addidisset et aquam absorbuisset, ars vestra inutilis esset.”



M0776 = Perry008. Source: De Furia 375. This is Perry 8. This fable is also found in Aristotle, Meteorologica 2.3, with these two differences: in Aristotle, Aesop tells the story in anger to a ferryman, and it is the monstrous whirlpool Charybdis who imbibes the waters.