Wednesday, September 1, 2010

Illustrated: Bos et Vitulus, Iuncti


M0278 - M0279 - M0280
279. Bos et Vitulus, Iuncti. Quidam homo iunxit sub iugo bovem et vitulum. Sed vitulus, iugo insuetus et bovis societate territus, contra iugum luctabatur et collo suo cornibus illud excutere voluit. Tunc ait dominus, “Ego non iunxi vos ad laborem, sed ad instructionem ut simul ire assuescatis et concorditer iugum trahatis. Aliter enim verberibus digni estis et stimulis.” Sic debet homo liberos suos sub iugo disciplinae ponere et bonis eos magistris iungere et committere, quorum exemplo et imitatione bonis moribus assuescant et studiis.

Bos et Vitulus, Iuncti - Osius

Click here for a SLIDESHOW of all the Osius images.
M0279 = Perry540. Source: Romulus Anglicus 99. This is Perry 540. For a different fable about a young ox who doesn’t want to pull the plough, see #289.

No comments:

Post a Comment