Sunday, November 7, 2010

Image: Bos et Lupus


M0279 - M0280 - English - M0281

280. Bos et Lupus. Bos, in valle quadam pastum quaerens, vidit lupum de prope venientem et, cum fugere non valeret, “Ecce,” inquit bos, “me ad tua vota paratum. Tantum unam peto a te gratiam, ut liceat mihi in hunc montem ascendere et ibidem pro anima mea et tua salute Dominum precari. Quo facto, statim ad te descendam.” “Vade,” inquit, “et ora breviter, caveasque ne traxeris ibi moram.” Ascendit itaque in montis verticem et boatu tam terribili exclamavit ut ipso mugitu ostenderet lupum gregibus imminere. Quod audientes, pastores accurrerunt cum canibus, qui lupum diris morsibus discerpserunt. At ille, ululans, ait bovi, “O frater, male pro me orasti.” “Scio enim,” inquit bos, “me nullam a te impetraturum misericordiam; oportuit ergo me esse sollicitum de me ipso.”



M0280 = Perry680. Source: Romulus Appendix 19 (Oesterley; shortened). This is Perry 680. Compare the story of the flea who manages to escape from the abbot, #701.