Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Adolescens Piger

968. Adolescens Piger. Cum adolescentis pigritiam culparent socii quod tamdiu in lecto maneret, ridens respondit, “Adsunt enim mihi mane, cum expergiscor, duae muliebri habitu vestitae, Industria et Pigritia. Quarum altera surgere hortatur et aliquid operis facere neque diem in lecto terere; altera, priorem increpans, quiescendum inquit et propter frigus in lecto permanendum neque semper laborandum. Dum hae inter se diu disputant, ego, aequus iudex, audio disputantes. Hinc fit ut surgam tardius, litis finem exspectans.”

Iuvenis Piger

Click here for a SLIDESHOW of all the Brant images. The allegorical ladies both look very solicitous.

M0968 (not in Perry)
Read a Fabula Facilis version of this fable.

No comments:

Post a Comment