Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Agnus et Lupus, Bibentes

311. Agnus et Lupus, Bibentes. Lupus et agnus, siti compulsi, ad eundem rivum venerant. Superior lupus, longe inferior agnus stabat. Tunc improbus latro, iurgii causam quaerens, “Cur,” inquit, “aquam mihi bibenti turbulentam fecisti?” Agnus, perterritus, “Quomodo,” inquit, “hoc facere possum? Aqua a te ad me decurrit.” Lupus, veritate rei repulsus, “Sex menses abhinc,” inquit, “mihi maledixisti.” “Illo tempore,” respondit agnus, “equidem nondum natus eram.” “Hercle igitur,” inquit lupus, “pater tuus de me male locutus est!” Atque ita correptum agnum dilaniat.

Agnus et Lupus

Click here for a SLIDESHOW of all the Bennett images, who has a delightful way of imagining the animal characters in human form!
M0311 Perry155

No comments:

Post a Comment