Monday, August 23, 2010

Illustrated: Asinus et Lupus, Ligati


M0230 - M0231 - M0232
231. Asinus et Lupus, Ligati. Lupus asino obviavit, cui ait, “O frater asine, comedam te.” Cui asinus, “Ut placuerit, ita facies. Sed nolo ut in via comedas me. Si enim hic me comederis, vicini videntes dicent, ‘Quomodo asellus noster permisit se devorari a lupo?’ Eamus in silvam, et liga me per pectus quasi servum, et ego te ligabo per collum quasi dominum, et ita perduc me ad silvae inferiora, et ibi me comede pacifice.” Lupus ait, “Ita faciamus.” Abierunt, et lupus ligavit asinum per pectus, et asinus lupum per collum. Tunc coepit ire asinus ad domum domini sui. Lupus, ut agnovit fraudem, coepit retrogradare, sed asinus violenter eum trahebat usque ad fores domini sui. Exiens autem dominus ac cuncta familia percusserunt lupum usque ad mortem.

lupus et asinus

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. Look closely, and you can see the rope that ties the wolf to the donkey!
M0231 = Perry696. Source: Munich Romulus 33 (shortened). This is Perry 696. Compare the fable of the wolf who agrees to dance with the goose, #572.

No comments:

Post a Comment