Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Canis in Praesepi et Bos

357. Canis in Praesepi et Bos. In praesepi faeni pleno decumbebat canis. Venit bos ut comedat faenum, cum canis, confestim sese erigens, tota voce elatravit. Cui bos, “Dii te, cum ista tua invidia, perdant,” inquit, “nec enim faeno ipse vesceris, nec me vesci sines.”

Canis in Praesepi

Click here for a SLIDESHOW of all the McLoughlin images.

M0357 Perry702
Read a Fabula Facilis version of this fable.

2 comments:

  1. Legi nescio nunc e quo loco de te et memor te peritissimam esse et linguae Graecae et linguae Latinae interpretatricem esse. Fabulae hic videntur esse optimae. Gratias tibi ago.

    ReplyDelete
  2. Fabulae vero me delectant! Felix sum, quod facile est eas distribuere hoc modo "electronico" (si potest dici). Spero ut te quoque delectent! :-)

    ReplyDelete