Monday, August 23, 2010

Illustrated: Cervus Oculo Captus


M0161 - M0162 - M0163
162. Cervus Oculo Captus. Cervus, altero oculo captus, iuxta mare pasci consueverat ita ut integrum oculum in terram haberet versum; nihil enim periculi videbatur e mari impendere. Cum autem forte navis praeterveheretur, qui in illa erant, directa in cervum sagitta, incautum confixere. Ille ictus, “Me miserum,” inquit, “quantopere deceptus fui, qui a terra metui, undis fretus, e quibus mihi mors immittitur.”

Cervus et Mare

Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images.
M0162 = Perry075. Source: Dana 27. This is Perry 75. Compare the fable of the halcyon and its nest, #479.