695. Culex et Leo. Culex ad leonem volat, et leoni ita dicit, “Ego te non timeo. Tu non fortior es quam ego. Quid est tuum robur? Tu laceras unguibus; tu mordes dentibus; hoc quoque femina facit. Nos hic pugnabimus. Ego victor ero!” Culex tuba signum pugnae dat; tum proelium committunt. Culex nares leonis pungit. Circa nares cutis est tenera, nullae enim comae ibi sunt; hic culex vulnera dat. Vulnera leonem angunt. Leo unguibus suos nares dilaniat. Dolor leonem vincit. Tandem clementiam rogat et victoriam culici dat. Inde culex victor avolat. Sed araneae vincula fugam impediunt, et aranea victorem comedit. Culex haec extrema verba edit, “Heu! Ego regem animalium vici, nunc me vilissimum animal devorat?”
Click here for a
SLIDESHOW of all the Milo Winter images. The image shows the lion witnessing the gnat's demise. I'm guessing that would give the lion some satisfaction!
M0695 = Perry255. Source: Thomas 2. This is Perry 255. Compare the fable of the gnat and the bull, #292.