Friday, August 20, 2010

Illustrated: Leo et Iaculator


M0010 - M0011 - M0012
11. Leo et Iaculator. Quidam, iaculandi peritus, in montem venatum profectus est. Animalia, ubi eum conspexerunt, quaelibet sibi fuga consuluere. Leo solus eum in pugnam provocavit. Tunc venator, iaculum emittens et leonem feriens, “Nuntium meum hunc accipe,” inquit, “et qualis sit vide; haud mora ipse quoque ad te veniam.” Vulneratus leo in fugam protinus se coniecit. Quem cum vulpes ut animum sumeret et resisteret hortaretur, “Nequaquam,” ait, “me decipies, amica; si enim tam acerbum nuntium habet, cum ipse venerit, haud sane potero sustinere.”

Sagittarius, Leo et Vulpes

Click here for a SLIDESHOW of all the Weir images. If you look closely, you can see the arrow sticking in the poor lion!

M0011 = Perry340. Source: De Furia 323. This is Perry 340. For another story about the human archer, see #154.

No comments:

Post a Comment