23. Leo Senex, Vulpes, et Lupus. Leo, cum consenuisset, aegrotabat, iacens in antro. Accesserunt autem visitatura regem, praeter vulpem, cetera animalia. Lupus igitur, capta occasione, accusabat apud leonem vulpem quasi nihili facientem suum omnium dominum et propterea neque ad visitationem profectam. Interim affuit et vulpes et ultima audivit lupi verba. Leo igitur contra eam infremuit sed, defensionis tempore petito, vulpes “Quis,” inquit, “eorum qui convenerunt tantum profuit quantum ego, quae in omnem partem circuivi et medicamentum pro te a medico quaesivi et didici?” Cum autem leo statim ut medicamentum diceret imperasset, illa inquit, “Lupo vivente excoriato, ipsius calidam pellem indueris.” Lupo statim mortuo iacente, vulpes ridens ait, “Sic non oportet dominum ad malevolentiam movere, sed ad benevolentiam.”
Click here for a
SLIDESHOW of all the Billinghurst images.