Sunday, August 29, 2010

Illustrated: Mulus et Equus


M0252 - M0253 - M0254
253. Mulus et Equus. Mulus, conspiciens equum aureo freno ephippioque insignem et purpureis opertum phaleris, rumpebatur invidia, illum beatum reputans, qui continuo optimis vesceretur cibis et decoro amiciretur ornatu; se autem prae illo infelicem, qui, clitellis male dolatis oppressus, quotidie maxima onera ferre cogeretur. At ubi vidit equum pugna redeuntem, multis affectum vulneribus, prae illius calamitate se felicem appellabat, longe melius esse dicens quotidiano labore durum victum quaeritare et turpiter vestiri quam post optimos et delicatos cibos et tantos ornatus mortis adire discrimina.

Equus Superbus et Asinus

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. This shows the first stage of the story, when the horse is being boastful!

M0253 = Perry357. Source: Abstemius 47. This is Perry 357. For a horse who has greater success in his military career, #271. Read a Fabula Facilis version of this fable.

No comments:

Post a Comment