256. Mula et Imago Eius. Mula, cum in flumine suam imaginem conspexisset, forma et strenuitate equis se cedere negabat. Caput igitur quassans et iubas iactans, incitabat sese ad cursuram. Aderat et asinus illis in locis, qui forte tum rudere coepit. Quo sonitu audito atque agnito, mula “Profecto,” inquit, “pater meam castigat superbiam.”
Click here for a
SLIDESHOW of all the Grandville images.
M0256 = Perry315. Source: Camerarius 346. This is Perry 315. Compare the fable of the stag admiring its reflection, #161.