Saturday, August 28, 2010

Illustrated: Mures Duo


M0195 - M0196 - M0197
196. Mures Duo. Mus rusticus, videns urbanum murem rus deambulantem, invitat ad cenam depromitque omne penum ut tanti hospitis expleat lautitiam. Urbanus ruris damnat inopiam urbisque copiam laudat, secumque in urbem ducit rusticum. Qui, inter epulandum attonitus insolitis clamoribus, cum intellexerat periculum quotidianum esse, dixit urbano muri, “Tuae dapes plus fellis quam mellis habent. Malo securus esse cum mea inopia quam dives esse cum tua anxietate.”

Mures Duo

Click here for a SLIDESHOW of all J. M. Conde's color Aesop illustrations.
M0196 Perry352. Source: Barlow’s Aesop 17. This is Perry 352. Compare the story of Diogenes and the mouse, #876, or the fable of the shepherd and the king, #840. For a different perspective, see the story of the mouse in the box, #200.

No comments:

Post a Comment