Tuesday, August 24, 2010

Illustrated: Ovis et Lupus Saucius


M0304 - M0305 - M0306
305. Ovis et Lupus Saucius. Iacebat humi lupus, male tractatus a canibus et cibi indigus ac appetens. Visam eminus ovem vocat; rogat ut de vicino fonte sibi aquam afferat. “Quid aqua esurienti?” inquit illa; “quaere tibi prius cibum.” “Sufficit,” inquit lupus, “si potum praestes; de cibo mihi providebo.” Illa, verba et finem lupi subodorans, “Capio te, amice lupe,” ait, “si tibi aquam dedero, dedero etiam cibum; de me te cibaturus es. Vale; alio vocor, longe a tuis dentibus et ventre.”

Ovis et Lupus Saucius

Click here for a SLIDESHOW of all J. M. Conde's color Aesop illustrations.
M0305 = Perry160. Source: Irenaeus 22. This is Perry 160. Compare the story of the fox asking for help from the rooster, #48.

No comments:

Post a Comment