580. Pisciculus et Piscator. Piscator, iactis retibus, pisciculum tantummodo traxit. Qui cum parvulus esset, eum supplex rogabat, aiens, “Ne nunc, quaeso, me capias, sed potius, quandoquidem sum tam parvus, relinque. Postquam autem crevero ac maior ero, tunc me comprehendes tibique maiorem quoque utilitatem feram.” Ad haec autem piscator ait, “Ast ego profecto stultus essem, si, quod manibus habeo, quamvis sit leve, lucrum abiecerim ac illud persequi vellem quod, magnum sit licet, in incerta spe tamen omnino consistit.”
Click here for a
SLIDESHOW of all the Griset images. I really like the way that Griset imagined the fisherman as an animal, not a human - and of course a
piscator could be an animal, after all!