Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Ursus et Amici Duo


M0134 - M0135 - M0136
135. Ursus et Amici Duo. Duo amici una faciunt iter. Occurrit in itinere ursus. Alter arborem conscendit et periculum evitat; alter, cum meminisset illam bestiam cadavera non attingere, humi sese prosternit animamque continet, se mortuum esse simulans. Accedit ursus, contrectat iacentem, os suum ad hominis os auresque admovet, cadaver esse ratus, discedit. Postea, cum socius quaereret quidnam ei ursus dixisset in aurem, respondit, “Monuit ne confiderem amico, cuius fidem adverso tempore non essem expertus.” Amicus certus in re incerta cernitur.

Ursus et Amici Duo

Click here for a SLIDESHOW of all the Milo Winter images.

M0135 = Perry065. Source: Gildersleeve 20. This is Perry 65. Compare the story of the two soldiers who encounter a robber, #923, or the story of the dog allied with the donkey, #356.

No comments:

Post a Comment