Friday, August 27, 2010

Illustrated: Vulpes Vincta et Gallus


M0047 - M0048 - M0049
48. Vulpes Vincta et Gallus. Rusticus vulpi tetenderat laqueos, quae ei plurimam gallinam devoraverat. In quos illa incurrit; capta, rogavit gallum, a quo solo visa fuerat, ut opem ferret ut posset exire; super omnia, ne quid de se hero aperiret. Pollicetur gallus quantum poscebat et, properato gressu, domum reversus, infidae nil fidei servaturus, hero nuntiat cecidisse vulpem in casses vinctamque teneri. Is, gestiens securi, armatus currit ad locum. Quo viso, vulpes, proditam se intellegens, “O me stolidam,” dicebat, “quae gallum, cuius olim tot feminas strangulavi ac devoravi, putavi mihi fore amicum fidumque.”

Vulpes et Gallus

Click here for a SLIDESHOW of all the images from Croxall's Aesop. You can definitely see in the image here that the fox is trapped!

M0048 (not in Perry). Source: Irenaeus 34. This fable is not in Perry’s catalog. Compare the story of the wolf asking for help from the sheep, #305.

No comments:

Post a Comment