Thursday, September 16, 2010

Illustrated: Alauda, Pulli, et Agri Dominus


M0501 - M0502 - M0503
502. Alauda, Pulli, et Agri Dominus. Alauda positos in segete pullos monet ut, dum ipsa abest, diligenter attendant praetereuntium sermones de messe. Redit a pastu mater. Pulli anxii narrant dominum agri operam illam mandasse vicinis. Respondet nihil esse periculi. Item, alio die, trepidi aiunt rogatos ad metendum esse amicos. Iubet iterum illa ut sint securi. Tertio, ut audivit ipsum dominum cum filio statuisse postremo mane cum falce messem intrare, “Iam,” inquit, “est tempus ut fugiamus. Dominum enim agri timeo, quia probe scio quod illi res cordi est.”

Alauda et Pulli Eius

Click here for a SLIDESHOW of all the Grandville images. You can see the farmer and his son in the background!

M0502 = Perry325. Source: Barlow’s Aesop 6. This is Perry 325. This fable is attributed by Aulus Gellius to the Roman poet Ennius (d. 169 BCE) whose works survive only in fragments.

No comments:

Post a Comment