Thursday, September 16, 2010

Illustrated: Columba et Hydria Picta


M0511 - M0512 - M0513
512. Columba et Hydria Picta. Columba, siti compulsa, aquam ut inveniret, huc illuc ambulaverat. Conspecta deinde picta in pariete hydria, vas aqua plenum se invenisse credens, celeri impetu petiit potum. Sed semianimis illisa parieti concidit humi. Morti ergo vicina, sic secum locuta est, “Infelix ego et misera, quae, aquae nimis appetens, non cogitaram vitae periculum.”

Columba et Hydria Picta

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.
M0512 = Perry201. Source: Syntipas 8 (translated into Latin). This is Perry 201. For a horse fooled by a painting, see #872.

No comments:

Post a Comment