Saturday, September 25, 2010

Illustrated: Arbores et Homo


M0724 - M0725 - M0726

725. Arbores et Homo. Securis cum facta esset, homo postulabat ab arboribus ut illi manubrium darent de ligno quod firmum esset. Quo facto, homo manubrium sumpsit, et, aptata securi, ramos ac robora magna et omnia quae voluit incidit. Tunc fraxino quercus ait, “Digne et bene patimur, qui roganti hosti nostro, ut caeci, manubria dedimus.” Ideo quis ante cogitet, ne hosti aliqua arma praestet.

Arbores et Securis

Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images.

M0725 = Perry302. Source: Vincent of Beauvais 20. This is Perry 302. Compare the story of the oak trees and Jupiter, #705. For a story about arming your own enemy, see the eagle and the arrow, #414, or the story of the lion and the unicorn, #7.  Read a Fabula Facilis version of this fable.

No comments:

Post a Comment