381. Canis ad Convivium Invitatus. Vir quidam cum cenam opiparam ad familiarissimum sibi amicum excipiendum appararet, eius quoque canis canem alium invitavit, “Amice,” dicens, “huc hodie mecum epulatum veni.” Ille itaque introgressus, laetus constitit magnumque convivium cernens, “Papae,” intra se aiebat, “quanta laetitia nunc perfruor. Nutriar ergo et ita ad satietatem cenabo ut omnino crastina die esurire non possim.” Dum haec secum tacitus canis volvebat caudamque agitabat, intentos gerens oculos in amicum, haud mora coquus, ubi ipsum caudam huc illuc circumagentem adspexit, pedibus arreptum extra fenestras deiecit. Canis itaque lapsus, magno cum clamore discessit. Occurrentibus proinde ceteris canibus atque rogantibus, “Ut te cena iuvit, amice?” subridens ille respondit, “Mehercle, ita mero me obrui, ut satietate iam ebrius ne viam quidem viderim qua sum egressus.”
Click here for a
SLIDESHOW of all the Tenniel-Wolf images. What a great illustration: you can see the friendly dog of the house who issued the invitation up there in the window with the cook!
M0381 = Perry328. Source: De Furia 22 (shortened). This is Perry 328. Compare the fable of the dog offering an invitation to a wolf, #99, or to a lion, #1.