Sunday, May 8, 2011

Image: Canis, Bos, Equus, et Homo


M0379 - M0380 - M0381
380. Canis, Bos, Equus, et Homo. Equus, bos et canis, frigore pressi, in hominis cuiusdam aedes convenere, qui, eos excipiens, accenso foco fovit ac deinde equo hordeum, bovi paleas obtulit; cani vero ex iis quae in mensa aderant dedit. Quam ob hospitalitatem ipsi gratias reddidere, singuli vitae suae tempus partiti eique gratificati. Equus itaque primos annos largitus est; ideo praecipiti mente et superba unusquisque hominum prima aetate est. Medios vero post hunc annos taurus dedit; ideo tunc laboriosus et sedulus est quisque studetque divitias cumulare. Ultimos tandem annos canis praebuit, et propterea senex quilibet morosus est, sibi victum dantem tantummodo amat, blanditur, assentiturque, non dantibus vero allatrat et insultat.



M0380 = Perry105. Source: De Furia 278. This is Perry 105. Compare the fable about the man who eats the farm animals in winter, #379.

No comments:

Post a Comment