Friday, September 3, 2010

Illustrated: Corvus et Vulpes Adulatrix


M0436 - M0437 - English - M0438

437. Corvus et Vulpes Adulatrix. Corvus alicunde caseum rapuerat et cum illo in altam arborem subvolarat. Vulpecula, illum caseum appetens, corvum blandis verbis adoritur, cumque primum formam eius pennarumque nitorem laudasset, “Pol,” inquit, “te avium regem esse dicerem, si cantus pulchritudini tuae responderet.” Tum ille, laudibus vulpis inflatus, etiam cantu se valere demonstrare voluit. Ita vero e rostro aperto caseus delapsus est, quem vulpes arreptum devoravit. Haec fabula docet vitandas esse adulatorum voces, qui blanditiis suis nobis insidiantur.




"The Fox and the Crow" by Lacie Webb (2013); used by permission.

M0437 = Perry124. Source: Collar 21. This is Perry 124. For a story where the crow is not fooled by the fox, see #439. See also the fable of the fox and the cricket, #654.