990. Dives et Thesaurus Eius. Vir quidam admodum dives, thesaurum in silva infoderat, nemine praeter compatrem cui plurimum fidebat conscio. Sed cum paucis post diebus ad eum visendum accessisset, reperit effossum atque ablatum. Suspicatus igitur id quod erat a compatre sublatum, eum conveniens, “Volo,” inquit, “compater mi, mille aureos, ubi thesaurum abdidi, adhuc infodere.” Compater, cupiens plura lucrari, retulit reposuitque thesaurum. Quem cum verus dominus paulo post accedens reperisset, secum domum tulit, conveniensque compatrem, inquit, “Fidefrage, ne sumas inanem laborem, ut ad thesaurum accedas; amplius enim non invenies.” Fabula indicat quam facile sit virum avarum spe pecunia decipere.
Click here for a SLIDESHOW of all the Grandville images.
M0990 (not in Perry). Source: Abstemius 169. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For a different story about tricks and treasure, see the fable of the mice that eat iron, #855.