Sunday, September 12, 2010

Illustrated: Equus et Asellus Onustus


M0257 - M0258 - M0259
258. Equus et Asellus Onustus. Agitabat coriarius quidam una equum et asinum onustum. Sed in via fatiscens, asinus rogabat equum ut sibi succurreret et velit portiunculam oneris tanti tolerare. Recusabat equus, et mox asinus oneri totus succubuit et halitum clausit supremum. Herus accedens mortuo asino sarcinam detraxit et, pelle superaddita excoriata, omnia equo imposuit. Quod cum sensisset, equus ingemuit, inquiens, “Quam misellus ego qui, cum portiunculam oneris socii ferre recusaverim, iam totam sarcinam cogar tolerare.”

equus et asinus onustus

Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images.

M0258 = Perry181. Source: Barlow’s Aesop 100. This is Perry 181. For another story about an overladen donkey, see #247. For another story where the horse will not do the donkey a favor, see #257.

No comments:

Post a Comment