Sunday, September 12, 2010

Illustrated: Equus et Eques


M0272 - M0273 - M0274
273. Equus et Eques. Eques equum, quamdiu bellatum est, alebat hordeo pascebatque faeno. At, cessante bello, cum deinceps pax fuit et stipendium eques ex publico non amplius accepit, tunc equus iste saepius ex silva crassos ad urbem deducebat truncos, ac mercede onus alias aliud ferebat, vilibus ex stipulis sustentans animam. Clitellas etiam dorso gestabat, non iam ephippia. Ut vero rursus ante moenia novum insonuit bellum iussitque tuba cunctis clypeos detergere, curare equos et ferrum acuere, equum dominus ille, iniecto freno, produxit inscensurus. Ast equus obliquo claudicabat pede, non amplius valens viribus, dixitque, “Accenseto hoplitis te peditibus. Qui enim ex equis ad asinos me transtulisti, quo rursus modo equum ex asino me restitues?”

Equus in Bello et Pace (1)

Click here for a SLIDESHOW of all the Harrison Weir images.

M0273 = Perry320. Source: Babrius 76 (translated into Latin prose). This is Perry 320. Compare the fable of the groom who sells his horse’s food, #272.