396. Feles, Aquila, et Sus. Aquila in summa quercu nidum fecerat; feles in media arbore catulos occultaverat; ad imam sus fetum suum posuerat. Horum concordiam feles fraude sic evertit. Scandit ad nidum volucris aitque, “Pernicies mihi et tibi paratur; scelestus enim ille aper, quem vides quotidie solum fodientem, quercum vult evertere ut progeniem nostram in campo opprimat.” Deinde suis cubile adiit et “Magno,” inquit, “in periculo sunt nati tui; aquila enim porcellos rapere vult.” Inde se in caverna sua condidit et noctu egressa est, sibi et catulis suis escam quaesitura. Aquila, perniciem metuens, in ramis arboris insidebat. Aper, metu aquilae, porcellos linquere nolebat. Quid opus est verbis? Ambae, inedia necatae, dapem feli catulisque eius praebuere.
Click here for a
SLIDESHOW of all the Bewick images. Look carefully to find all of the characters!
M0396 = Perry488. Source: Potts & Darnell p. 17. This is Perry 488. Compare the fable of the lion and the bulls, #4, or the stork, the mice and the frogs, #473.