Thursday, September 16, 2010

Illustrated: Feles et Venus


M0396 - M0397 - M0398
397. Feles et Venus. Feles quaedam delicium erat formosi cuiusdam adolescentis, Veneremque oravit ut in feminam mutaret. Dea, miserta cupiditatis adolescentuli, convertit felem in puellam. Quam, cum longe speciosa esset, amator domum abduxit. Venus, experiri cupiens si, mutata facie, mutasset et mores, in medium constituit murem. Quem cum illa aspexit, oblita formae, murem ut caperet persecuta est. Qua super re indignata, Venus denuo eam in priorem felis formam mutavit. Fabula innuit quod homo nequam, licet personam mutet, mores tamen retinet eosdem.

Feles et Venus

Click here for a SLIDESHOW of all the Tenniel-Wolf images.
M0397 = Perry050. Source: Barlow’s Aesop 71. This is Perry 50. The ancient Greek version is about a weasel, rather than a cat (see the note to #193 for weasels and cats). Compare the story of the fox and Jupiter, #767.

No comments:

Post a Comment