Tuesday, September 14, 2010

Illustrated: Graculus et Pavones


M0449 - M0450 - M0451
450. Graculus et Pavones. Graculus aliquando pennis quae pavoni exciderant se ornaverat. Contemnit nunc suos seque immiscet pavonum gregi. Hi autem impudenti avi pennas rostris eripiunt et fugant. Tum graculus tristis ad suum genus revertitur. Sed ab hoc quoque repellitur, atque unus ex iis quos prius contempserat dixit, “Si contentus fuisses sedibus nostris, illam contumeliam expertus non esses.”
Graculus et Pennae Pavonis

Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images.
M0450 = Perry472. Source: Heidelberg 13. This is Perry 472. Compare the fable of the bee who wanted to take life easy, #674.