Friday, October 21, 2011

Image: Graculus et Ardeae Pennae


M0450 - M0451 - M0452
451. Graculus et Ardeae Pennae. Graculus ille fur, superbus impudensque, qui ipsemet pennis radiantibus pavonis, Iunonii alitis, se exornaverat, alas ardeae revulsas forte olim reperit et, stulte cupidus, has pennas sibi aptavit quo modo potuit. Iam autumat se praepetem volatu sublimi ferri posse ultra nubes. At vix in auras crassiores se sustulit, talis remigii insolens, misere impeditur et praeceps in humum decidit, capite prono. Fabula plagiarios ineptos notat.



M0451 (not in Perry). Source: Desbillons 8.26 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For the story of the peacock feathers mentioned here, see #450.

No comments:

Post a Comment