Wednesday, September 8, 2010

Illustrated: Haedus et Lupus Fores Pulsans


M0327 - M0328 - M0329
328. Haedus et Lupus Fores Pulsans. Capra, cum itura esset pastum, haedum domi concludit, monens nemini aperire dum ipsa redeat. Lupus, qui procul id audiverat, post matris discessum, fores pulsat, voce caprissat, iubens recludi. Haedus, dolum praesentiens, inquit, “Non aperio, nam etsi vox caprissat, tamen equidem lupum per rimas video.”

Haedus et Lupus

Click here for a SLIDESHOW of all the Milo Winter images.
M0328 = Perry572. Source: Clarke 18 (word order adapted). This is Perry 572. Compare the fable of the dog and the thief, #385.

No comments:

Post a Comment